INQUISITOR Generalis

INQUISITOR Generalis
INQUISITOR Generalis
Olim in negotiis difficilioribus saepe Inquisitores coacti sunt Romam, ad Pontificem consulendum proficisci: ne itaque per eorum absentiam Inquisitionis officium interrumperetur, Urbanus IV. Inquisitorum omnium Generalem, et quasi protectorem creavit Ioh. Caêtaum Ursinum Cardd. A. C. 1263. quem per literas adirent Inquisitiores omnium locorum, ipse vero graviora cum Papa consultaret. Hinc in Pontificem electo sub nomine Nicolai III. successit in hoc munere Card. Latinus Rom. eius ex fratre nepos: quem nullus excepit usque ad Clem. VI. qui illud munus Gulielmo Tholosano Card. delegavit: successione post hunc denuo interruptâ. Donec Lutheri doctrinâ longe latequeve atque ideo in Italiam quoque se dif. fundente, Paulus III. consilio Ioh. Petri Caraffae et Ioh. Alvari Toletani Cardd. deputavit VI. Cardinales Inquisitores Generales haereticae pravitatis in omnibus Reip, Christianae locis, tam citra quam ultra montes ubilibet exsistentibus, iisqueve auctoritatem et porestatem amplissimam concessit, contra quoscunqueve Haereticos, de haeresi suspectos eorumqueve complices et fautores, cuiuscunqueve statûs, gradus, conditionis, ordinis et praeeminentiae, absque Ordinariis, procedendi etc. Constitut. cuius initium, licet ab initio etc. A. C. 1542. quam potestatem postmodum auxit Pius IV. Consiitut. incipiente, Rom. Pontifex, A. C. 1564. ad quem modum Anno praet. contra Odettum Card. et socios eius Archiep. Aquensem, ac IV. alios Episcopos Gallos Romae quaestionem exercere Cardd. Inquisitoribus Gener. Imperaverat. Pius V. porro, Principibus, Iudicibus et Iustitiae Ministris, ut eorundem mandatis parerent obedisentqueve, praecepit, A. C. 1566. donec Sixtus V. instituit XV. Congregationes Cardinalium, singulisqueve certa negotia assignavit. additi exin illis Commissarius Gener. S. Officii, qui semper est ex Ordine Dominicano et Assessor Generalis. Hi supremi Inquisitores bis in hebdomade congregantur, die Mercurii in Aede S. Mariae supra Minervarn, et die Iovis coram Papa, exceptâ hebdoniade sauctâ: quodqueve maior pats decrevit, ratum habetur. Habent autem Advocatum Fiscalem, varios Consultores, Praelatos et Regulares, sc. Generalem Ordinis Dominicani et Socium Commissarii. S. Officii, unum etiam Religiosum ex Ordine D. Francisci, plures it. Theologos Qualificatores: Inquisitores ubiqueve cum simili vel limitata potestate constituunt, appellationes ab aliis Inquisitoribus ad ipsos interpositas, cognoscunt etc. sicque, cum antea ipfe Papa Inquisitores ad Principes mitteret, requireretqueve ut eos favore suo protegerent, nunc Conc. hoc Cardd. Inquisitores eiusmodi mandatis instructor, non atrter ac in propria dominia dintitit, suisqueve mandatis contradici non fert, P. Servita Hist. Inquis. c. 8. plura apud Phil. a Limborch Hist. Inquis. l. 1. c. 29.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • INQUISITOR Generalis Hisp — Rex Pontifici supremum omnium regnorum suorum Inquisitorem proponit, quem Papa in munere suo confirmat, illiqueve plenissimam porestatem tribuit in causis haeresin spectantibus. Hic dein particulares nominat Inquisitores, a Rege approbandos;… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Grand Inquisitor — This article is about the inquisitorial office. For the Fyodor Dostoyevsky story, see The Grand Inquisitor. Grand Inquisitor Inquisitor Generalis …   Wikipedia

  • SERMO de Fide generalis — SERMO de Fide generalis, in Ecclesia Romana vocatur Solennitas quâ sententiae ab Inquisitoribus pronuntiantur, vide supra Actio Fidei, quia ante sententiarum pronuntiationem Sermo de Fide, per Inquisitorem haberi consuevit. In hoc is Fidem… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Великий инквизитор — лат. Inquisitor Generalis …   Википедия

  • Henrik Kalteisen — (* wahrscheinlich um 1390 in Koblenz; † 2. Oktober 1464 in ebenda[1]) war 1452–1458 Erzbischof von Nidaros. Inhaltsverzeichnis 1 Früher Werdegang 2 Der Erzbischof 3 …   Deutsch Wikipedia

  • Inquisidor general — El inquisidor general o gran inquisidor (en latín: inquisitor Generalis) fue la máxima autoridad oficial de la Inquisición española. El más famoso fue probablemente el español Tomás de Torquemada, religioso dominico. Contenido 1 Lista de… …   Wikipedia Español

  • EYMERICS — Nicolaus, Dominicanus. Natus Gerundae in Catalonia, floruit sub Urbano V. et Gregorio XI. Inquisitor Generalis creatus, A. C. 1358. obiit A. C. 1393. officii 44. Scripsit Directorium Inquisitorium, quod cum Commentariis Franc. Pegnae I. U. D.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PIUSV — dictus Michael Gislerius, successit Pio IV. A. C. 1566. Inquisitionis acerrimus propugnator: Inquisitor generalis, olim sub Paulo IV. Inquisitionis auctore. Captos Iulium Zoanetum, Petrum Carnesecam, aliosque, ob leves haerescos suspiciones,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Inquisition — • By this term is usually meant a special ecclesiastical institutional for combating or suppressing heresy Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Inquisition     Inquisition      …   Catholic encyclopedia

  • inquisition — inquisitional, adj. /in kweuh zish euhn, ing /, n. 1. an official investigation, esp. one of a political or religious nature, characterized by lack of regard for individual rights, prejudice on the part of the examiners, and recklessly cruel… …   Universalium

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”